Category Archives: Lectio VIII Semis

Lectionis VIII Semis Fabula Longa I

Procāx gallus et Trux canis

These stories were inspired by Latin Family member Andrew B’s creation of Brutus buteō and Languidus serpēns in Spring 2017.

Lectionis VIII Semis Fabula Longa II

Odōrifer mēles auxilium quaerit

Odōrifer est mēles. Odōrifer mēles cum familiā in cavernā parvā habitat.  caverna, in quā Odōrifer cum familiā habitat, est in ultimō prātō vīllae Caeliōrum. prope cavernam sunt arborēs illīus silvae obscūrae, ubi lupī et ursī et aprī et aliae ferae bēluae habitant.  lupī tamen Odōriferum vexāre haud solent, quod unguēs Odōriferī ācrēs et acūtī sunt.  ursī quoque Odōriferum et familiam vītāre solent, quod mēlēs fortiter et audācter sē dēfendere solent. aprī quoque, quod carnem animālium consūmere nōlunt, Odōriferum et familiam rārō vexant.