Category Archives: Lectio VII Semis

Lectionis VII Semis Fabula Longa I

Rapidus mūs in lūdō Fabiī?

paulō ante prīmam diēī hōram, Rapidus mūs, fīlius Rīdiculī et Impigrae, per domum Valeriī cibum quaerit.  “ecce!” inquit Rapidus laetus, “in hōc saccō est panis et caseus! in hōc saccō est lardus! et in hōc saccō sunt multae ūvae et multae olīvae!”  Rapidus laetus saccum ingreditur, quod cibum extrahere vult. “sine dubiō,” sēcum putat Rapidus, “panis et caseus et lardus et olīvae et ūvae tōtam familiam meam dēlectant, tōtī familiae meae placent.  sine dubiō ego panem et caseum et lardum et olīvās et ūvās mēcum domum trahere dēbeō, quod familia valdē ēsurit.”