Category Archives: Lectio V Semis

Lectionis V Semis Fabula Longa I

patrōnus benignus et līberālis

tertia hōra diēī adest. omnēs clientēs ē domō Valeriī iam ēxeunt.  clientēs per viās urbis ad cēnācula et domōs reveniunt.  Lollius, cliēns Valeriī, laetus sportulam fert.  “ego gaudeō et laetor,” sēcum putat Lollius, “quod Valerius, patrōnus meus, est benignus et līberālis.  nōnne enim Valerius, patrōnus meus, lūdi`magistrō persuādet ut fīlium meum in lūdō accipiat? et nōnne Valerius ipse pecūniam praebet?  ego grātiās maximās agō, quod patrōnus est benignus et līberālis.”

Lectionis V Semis Fabula Longa II

Caelius epistulam legit

in clīvō montis Vesuviī est vīlla Caeliī.  Milphiō ad vīllam prōgreditur et iānuam vīllae pulsat.  Nestōr, servus Caeliī, iānuam aperit et epistulam Valeriī accipit.  tum Nestōr per vīllam ad tablīnum Caeliī ambulat.  “mī domine,” inquit Nestōr, “ecce epistula Valeriī, marītī sorōris tuae.” Caelius “ēhem, ego epistulam Valeriī hodiē haud exspectō!” sēcum susurrat.  “cūr Valerius epistulam hodiē mittit?”  Caelius epistulam accipit et Nestōrem dīmittit.  Caelius anxius epistulam aperit et tacitā vōce legit.

Lectionis V Semis Fabula Longa III

epistula antiquissima

Caelius cum Vipsāniā in tablīnō vīllae duās hōrās colloquitur.  intereā, Planesium cum Prīmā et Secundā ē vīllā ēgreditur.  Planesium in campō vīllae sub arbore sedet.  Prīma cum Secundā et Truce cane in campō prope arborem lūdit.  Nestōr Cnaeum vocat “ecce, mī puer,” inquit.  Nestōr Cnaeum per vīllam ad culīnam dūcit.