Category Archives: Lectio Tertia Semis

Lectionis Tertiae Semis Fabula Longa I

This story sequence, which explains why Cnaeus has the bad dreams in Lectiō Tertia, was developed in collaboration with a Latin Family member in May 2017.

Lectionis Tertiae Semis Fabula Longa II

Cnaeus anxius et sollicitus circumspectat.  Trux prope Cnaeum fidēlis et fortis manet.  Planesium tamen longē abest, quod sub arbore in mediō campō iam dormit.  Prīma quoque longē abest, quod in mediō campō cum Secundā lūdit. “vae, heu!” exclāmat Cnaeus perterritus.  “lutum sordidum in rīmā est!”

Lectionis Tertiae Semis Fabula Longa III

in silvā obscūrā, prope vīllam Caeliī, Cnaeus exanimātus in mediā sēmitā est.  Planesium “vae, heu, mī puer!” exclāmat.  “mī puer, mī Cnaee, surge! nōlī exanimātus in sēmitā iacēre!”  Prīma quoque “mī frāter stulte, surge! nōlī perīre!” exclāmat.  Secunda Cnaeum pulsat et, “surge nunc, mī frāter ignāve et īnsolēns! nōlī perīre! nōlī exanimātus in sēmitā iacēre!”