Category Archives: Lectio IV Semis

Lectionis IV Semis Fabula Longa I

ecce orbis terrārum! in orbe terrārum est Ītalia, et in Ītaliā stat mōns Vesuvius. in monte Vesuviō est vīlla maxima et splendida, ubi Cāius Caelius Caldus, eques Rōmānus, cum uxōre Vipsāniā habitat.

Lectionis IV Semis Fabula Longa II

ecce urbs Herculāneum, sub monte Vesuviō sita! in urbe Herculāneō est Forum, ubi multa templa stant.  prope forum est domus splendida, ubi Valerius cum familiā habitat.  prope forum urbis Herculāneī stant multae domūs splendidae, in quibus habitant cīvēs dīvitēs. prope forum quoque stant multae īnsulae, in quibus cīvēs pauperēs habitant.

Lectionis IV Semis Fabula Longa III

ecce triclīnium splendidum, in domō Flaviī Caesōnis situm! Flavius Caesō ipse cum uxōre Ausōniā et fīliō Quīntō in triclīniō stat. “ecce!” inquit Caesō. “sōl in caelō ascendit, et prīma hōra diēī adest!”

Lectionis IV Semis Fabula Longa IV

in orbe terrārum est Imperium Rōmānum, et in Imperiō Rōmānō sunt multae prōvinciae. Ītalia tamen nōn est prōvincia! in Ītaliā, et in omnibus Imperiī Rōmānī prōvinciīs, sunt multae urbēs, in quibus habitant multī cīvēs Rōmānī, multī servī, multī lībertī, multī peregrīnī.

Lectionis IV Semis Fabella Prima

ecce urbs Herculāneum, sub monte Vesuviō situm! utrum nox est an diēs? sānē diēs est, quod sōl in caelō est. noctū enim lūna, nōn sōl, in caelō est.

Lectionis IV Semis Fabella Secunda

ecce horologium Rōmānum! cum prīmum sōl in caelō ascendit, cīvēs Rōmānī “prīma hōra diēī,” inquiunt, “nunc iam adest. prīmā hōrā clientēs ad domum patrōnī ambulant, quod hōra salūtātiōnis est.”

Lectionis IV Semis Fabella Tertia

ecce Titus Fabius Quintiliānus! Fabius, quod tria nōmina habet, sānē cīvis Rōmānus est. num Fabius vir dīves est? minimē! num Fabius vir pauper est? minimē! Fabius in conclāvibus commodīs, in īnsulā Valeriī sitīs, cum familiā habitat. Fabius cliēns Valeriī, Valerius patrōnus Fabiī est. Fabius lūdī magister est, et Valerius “mī Fabī,” inquit, “sine dubiō Lūcius fīlius meus, nunc iam octō annōs nātus est. sine dubiō mē decet, mē oportet Lūcium meum ad lūdum tuum mittere, quod ego patrōnus tuus, tū cliēns meus es. quot dēnāriōrum?”

Lectionis IV Semis Fabella Quarta

ecce Marcus Lollius Urbicus, amīcus et cliēns Valeriī! Lollius ōlim vir dīves, nunc iam vir pauper est. Lollius ōlim in domō magnā et splendidā, nunc iam in cēnāculō parvō et sordidō cum familiā habitat. Lollius, quod pauper est, cotīdiē māne ad domum patrōnī prōgreditur; Valerius, quod patrōnus benignus est, cotīdiē sportulam cibō et pecūniā plēnam Lolliō praebet. sīc enim Valerius et Lollius pietātem et dignitātem inter sē ostendunt.

Lectionis IV Semis Fabella Quinta

Lollius per viās urbis ad īnsulam Valeriī prōgreditur. Lollius īnsulam ingreditur et per scalās ad cēnāculum ascendit. “vae, heu, iste Fabius est lūdī magister avārus!” Lollius sēcum susurrat. “mē tamen sānē decet, mē oportet vīgnitī dēnāriōs ā Valeriō, patrōnō et amīcō meō, crās māne quaerere.”

Lectionis IV Semis Fabula Longa V

in conclāvibus, ubi Fabius cum familiā habitat, est cubiculum, in quō Titus, fīlius Fabiī et Flāvillae, dormīre solet. in cubiculō Titī est lectus et mēnsa. in cubiculō quoque est pēgma, in quō sunt plūrimī librī. Titō enim, fīliō Fabiī et Flavillae, librī cordī sunt. “quam mihi placent, quam mē dēlectant librī omnēs!” inquit Titus. “mihi tamen maximē cordī sunt librī quī rēs astronomicās continent! ecce liber De Somniō Scipiōnis, ab illō Marcō Tulliō Cicerōne scrīptus! ecce librī Dē Rērum Nātūrā, ab illō Titō Lucrētiō Cārō scrīptī! quam mihi placent, quam mē dēlectant librī omnēs Dē Rērum Nātūrā!”