Category Archives: Fata Flavii Caesonis

fata Flavii Caesonis: Fabula Longa I

This story, which takes place during the eruption of Mount Vesuvius (around Lectiō XXX in the core storyline), was created with significant help from Latin Family member Maddie W. in August 2016.

fata Flavii Caesonis: Fabula Longa II

in urbe Pompēiīs erat domus maxima et splendida, ubi Vatia, amīcus Caesōnis, cum familiā suā habitābat. Caesō cum Līviā mustēlā per portam urbis equitābat.  Caesō cum Līviā mustēlā per viās urbis equitābat. Caesō cum Līviā domuī Vatiae appropinquābat et iānuam pulsābat. Vatia, “mī Caesō, mī amīce, quaesō, domum meam intrā!” exclāmāvit.  Vatia laetus Caesōnem ad tablīnum duxit.  “mī Caesō, mī amīce, tē decet, tē oportet mēcum hōs septem diēs manēre.  septem enim post diēbus ille amīcus meus pecūniam mihi reddet, et ego pecūniam acceptam tibi trādam!”

fata Flavii Caesonis: Fabula Longa III

intereā, in urbe Herculāneō, plūrimī cīvēs montem Vesuvium sollicitī et perterritī aspiciēbant.  “nōnne flammae et fūmus ē summō monte iam ascendunt?” inquiunt cīvēs attonitī.  “fortasse effugere, fortasse templa deōrum vīsitāre dēbēmus!”  plūrimī igitur cīvēs effugere, plūrimī templa vīsitāre parābant.