Category Archives: De Servis Caelii

De Servis Caelii Fabula Longa I

Caelius duās ancillās emit

Caelius, frāter Caeliae, pater Cnaeī et Prīmae et Secundae, in vīllā spendidā in clīvō Montis Vesuviī cum familiā suā habitat.  quattuor ante annōs Cāius, fīlius nātū maximus Caeliī et Vipsāniae, quattuordecim annōs nātus, subitō et inopīnātus periit.  multōs per mēnsēs Caelius et Vipsānia fīlium prīmum suum lūgēbant.  servī et ancillae quoque, quibus Cāius cordī fuerant, lacrimīs et ululātibus sē trādidērunt.  etiam bovēs ovēsque, quōs Cāius colere solēbat, mortem eius lūgēbant.

tandem Caelius sēcum putābat, “fortasse nōs oportet servōs vel ancillās novās emere.”  Caelius igitur ad urbem Pompēiōs contendit, ubi vēnālīcius plūrimōs servōs, ex omnibus Imperiī Rōmānī partibus importātōs, in forō vēndēbat.  Caelius duās ancillās pulchrās ēmit, quibus nōmina Dulcissima et Fēlīcissima erant.  Dulcissima quīndecim annōs nāta erat, Fēlīcissima trēdecim.  mātre enim puellārum mortuā, pater eās in servitūtem vēndiderat, quod pecūniam habēre volēbat.

postquam vēnālīcius rem tōtam Caeliō nārrāvit, Caelius “heu ancillīs,” sēcum putābat. “fortasse dī ipsī mē ad hoc forum hodiē mittunt, hās puellās infēlīcissimās ēmptum.  fortasse hae ancillae cordī uxōrī meae erunt.  fortasse vestīmenta crīnēsque Vipsāniae compōnent et uxōrem laetiōrem reddent.”  Caelius igitur laetus domum revēnit, ancillās uxōrī oblātum.

Vipsānia tamen trīstissima et īrātissima, “quid hoc est?” furēns rogāvit.  “num mē ita contemnis?  nōnne ancillās pulchrās emere vīs, quod uxor tua tibi haud placet?  heu pietātī! heu dignitātī!  heu sepulcrō fīliī nostrī!”  duōs post annōs, Vipsānia nunc iam ancillās accipere recūsābat.  et Caelius sēcum “heu!” putābat, “sine dubiō dī mihi poenās impietātis nunc iam impōnunt, quod tantum pecūniae prō istīs ancillīs perdidī!”

De Servis Caelii Fabula Longa II

Caelius Ūtilem arcessit

Caelius in tablīnō vīllae sedet et ratiōnēs īnspicit. subitō “heus!” exclāmat. “Ūtilis! ubi es? tibi hūc festīnandum est!”

Ūtilis in agrō proximō servōs īnspicit. vīlicus vōcem dominī audit et “heus! servī! vōs oportet strēnuē labōrāre!” exclāmat. Ūtilis per vīllam festīnat dominum salūtātum.

Caelius, “mī Ūtilis,” inquit, “quid agis?” et vīlicus attonitus, “bene valeō, domine,” Caeliō respondet. tum dominus, “mī Ūtilis,” inquit, “quid agit servulus meus Pertināx?”

“Pertināx, domine, fīlius meus?” rogat Ūtilis. “nōnne trēs annōs nātus est ille? nōn iam labōrāre potest, sed mox–”

“certē, trēs nātus annōs, et fīlius … tuus,” respondet Caelius. “nōnne tē oportet mandātīs meīs pārēre?”

“mī domine,” exclāmat Ūtilis perterritus, “num aliquid –?”

“ō Ūtilis, Ūtilis, cūr dominum benignum timēs?” Caelius rīdet. “tibi nōn poenās, sed praemium offerō. nōnne Dulcissima et Fēlīcissima, ancillae meae, sunt pulcherrimae?”

“certē pulcherrimae, domine, sed quid –?”

“tacē, Ūtilis, et audī! Dulcissimam hodiē ad tē mittō cubitātum, tum Fēlīcissimam, tum Dulcissimam, tum Fēlīcissimam. mihi opus est multōrum servulōrum fortium et fidēlium, et tū es fortissimus et fidēlissimus omnium servōrum meōrum. nunc abī, et mitte hūc Fēlīcissimam! vernās fortēs et fidēlēs mihi praebē!”

Ūtilis attonitus et sollicitus ē tablīnō ēgreditur. Planēsium suum arcessit, cui rem tōtam nārrat.

De Servis Caelii Fabula Longa III

vae Pertinācī

Planēsium “vae! heu!” iterum iterumque clāmat. “vae Fēlīcissimae! vae Dulcissimae! vae mihi, et vae Pertinācī misellō! nōnne dūrissima est vīta servōrum?”

Ūtilis attonitus, “dēliciae meae, quid dīcis? certē difficile est nōbīs servīre, sed cūr vītam plōrās? et cūr vītam Fēlīcissimae et Dulcissimae flēs?”

tum Planēsium, “ō Ūtilis, Ūtilis stulte et fidēlis, num rem intellegis? quot annōs Pertināx noster iam est nātus?”

et Ūtilis, “nōnne trēs annōs?”

et Planēsium, “nōnne memoriā tenēs quartum abhinc annum? nōnne iterum clāmātur et pugnātur? dominus enim noster, quandō cum dominā dissentītur, ancillās pulchrās arcessere solet. tum servōs fortēs iubet cum hīs ancillīs cubitāre, et mox servulī nāscuntur. nōnne rem intellegis? num mihi necesse est rem tōtam tibi patefacere? crūdēlis enim est dominus noster, ignāra domina, īnfēlīcissimī servulī!”

Ūtilis diū tacet et rem cōgitat. tum “vae! heu! vae mihi!” exclāmat. “et vae Pertinācī īnfantī tuō!”

De Servis Caelii Fabula Longa IV

vernae nāscuntur

annō proximō, Dulcissima et Fēlīcissima ambae parturiunt. Dulcissimae puer, Fēlīcissimae puella nāscitur. Caelius Ūtilī pecūniam dat et, “vernās optimōs mihi praebēs!” exclāmat.

Vipsānia suspiciōsa “heus!” exclāmat, “ecce vernae!  vultūs enim Caeliō meō quam similēs! nōnne mihi necesse est istās ancillās meās impudentēs pūnīre? quid tamen sī iste marītus meus iterum …?”

De Servis Caelii Fabula Longa V

Fortūna ancillīs favet

Ūtilis, cui Dulcissima et Fēlīcissima iam cordī sunt, “mī domine,” susurrat, “num ancillās tuās cum infantibus vēndere in animō habēs?”  et Caelius, “ō mī Ūtilis,” trīstis respondet, “quid mihi suādēs?  ancillās enim cum infantibus vēndere nōlō, sed fortasse pietās et dignitās et gravitās omnēs mē tālia facere cōgunt.  quid mihi suādēs, mī vīlice optime et veterrime?  quid mihi suādēs?  Vipsānia enim mea, īrā incēnsa, dīvortium cēnsōrēsque nunc iam commemorat.  quid facere dēbeō, mī Ūtilis?  quid facere dēbeō?”

Caeliō haec rogante vīlicōque anxiō rem tōtam in animō volvente, servus, ā Valeriō missus, iānuam vīllae forte pulsābat.  servus, ā iānitōre admissus, per vīllam ad tablīnum prōgressus, epistulam Valeriī Caeliō trādidit.  tum, epistulā apertā, Caelius attonitus et laetissimus haec verba lēgit:

“mī Caelī, ut cognōvistī, fīlia mea Valeria Prīma hīs proximīs diēbus illī Quartō Vipsāniō nūbet.  Valeriae meae ūnam ex ancillīs meīs dōnō nātālī dare in animō habeō.  uxōrem tamen meam, sorōrem tuam, Caeliam decet ancillam novam habēre.  utrum vōbīs est ancilla, quam mihi pretiō aequō vēndere potes? responsum tuum avidus exspectō.”

Caelius igitur, postquam dīs omnibus grātiās maximās ēgit, Ūtilem statim dīmīsit.  tum Dulcissimam et Fēlīcissimam ad tablīnum arcessīvit.  rē tōtā ancillīs explicātā, Caelius Vipsāniam quoque vocāvit, cui epistulam mōnstrāvit.  epistulā perlectā, Vipsānia “sine dubiō,” inquit, “dī omnēs et dea Fortūna istīs ancillīs favent.  libenter enim ancillās cum infantibus Valeriō vēndō, libenter ancillās novās et, fortasse, nōnnullās gemmās pecūniā meā emō.”

Caelius laetissimus, “ō Vipsānia mea,” inquit, “sine dubiō mē decet tibi gemmās ancillāsque emere.”  Vipsānia tamen, “gemmās certē, haudquāquam ancillās mihi emere tē decet, mī marīte stulte,” rīdēns respondet.

tum Caelius ancillās iterum arcessit. “sine dubiō,” inquit, “dī vōbīs favent, quod dominus vester novus, ille Valerius Capitō, vir summae pietātis est.”  et paucīs post diēbus, postquam Valerius pecūniam Caeliō Vipsāniaeque trādidit, Dulcissima et Fēlīcissima cum infantibus ad domum Valeriī abiērunt labōrātum.