Category Archives: Caius Caelius iunior

Caius Caelius iunior: Fabula Longa I

hodiē, in clīvō montis Vesuviī, stat vīlla maxima et splendida.  Caelius cum uxōre Vipsāniā in vīllā maximā et splendidā habitat.  Prīma, fīlia Caeliī et Vipsāniae, quoque in vīllā habitat.  Prīma puella XI annōs nāta est.  Secunda, fīlia Caeliī et et Vipsāniae, quoque in vīllā habitat.  Secunda puella X annōs nāta est.  Cnaeus, fīlius Caeliī et Vipsāniae, puer VIII annōs nātus, quoque in vīllā cum parentibus et sorōribus habitat.

Caius Caelius iunior: Fabula Longa II

cīvēs benignī, postquam Cāium Caelium Caldum cum servīs in mediā viā exanimātum iacentem conspexērunt, “vae! heu!” exclāmābant. “ō Apollō, ō Mercūrī, ō dī omnēs, quaesō, nē hic iuvenis pereat!” servus Cāiī quoque vōta precēsque dīs omnibus offerēbat.  tum cīvēs servīs suīs mandāta dedērunt.  servī cīvium Cāium et servōs eius tollēbant et ad urbem Neāpolim summā cum cūrā ferēbant.  multī lacrimābant, multī dīs precēs offerēbant. maximus clāmor oriēbātur!

Caius Caelius Iunior: Fabula Longa III

sōl iam dē caelō dēscendit, quod vesper adest.  duodecima diēī hōra adest.  in vīllā Caeliī, Caelius ipse cum Vipsāniā in triclīniō cēnam consūmit.  in cubiculō proximō, Planesium nūtrīx cibum Prīmae et Secundae et Cnaeō praebet. ā Prīmā et Secundā et Cnaeō in cubiculō cēnātur, quod līberōs parvōs haud decet in lectīs recumbere, haud decet in triclīniō cum parentibus cēnāre.  hodiē vespere Caelius et Vipsānia lardum et panem et brassicās et bētās et carōtās consūmēbant, quod Vipsānia ipsa cēnam parāvit.  Vipsāniam oportuit ipsam cēnam parāre quod morbus gravissimus illum Celtiberum, coquum familiae Caeliōrum, septem iam hōrās afflīgēbat.  Celtiber igitur in cubiculō dormīre cōnābātur, et Vipsānia ipsa in culīnā cēnam modicam parāvit.

Caius Caelius Iunior: Fabula Longa IV

per tōtam Caeliī vīllam ab omnibus lūgēbātur et ūlūlābātur.  Caelius ipse “ō dī omnēs, dī omnēs, quaesō, fīlium meum aspicite et servāte!” iterum iterumque exclāmābat.  Vipsānia quoque manūs ad caelum tollēbat, precēs dīs omnibus adhibitum.  plūrimī servī ancillaeque, quibus Cāius Caelius iūnior cordī erat, vōta precēsque dīs omnibus adhibēbant.  Prīma et Secunda, fīliae Caeliī et Vipsāniae, lacrimantēs ad larārium contendērunt, ubi vōta precēsque dīs Parentibus et Lāribus adhibēbant.  Cnaeus tamen, puer vix quattuor annōs nātus, deōs precārī haud poterat.  Cnaeus parvus, cui frāter maximē cordī erat, attonitus et perterritus in mediō ātriō stābat.