Category Archives: Extras

Multae Familiae Romanae

in urbe Herculāneō est domus, ubi Valerius cum familiā habitat.  Valerius cīvis Rōmānus est, et Caelia cīvis Rōmāna est.
Valerius est marītus, et Caelia est uxor.  Valerius paterfamiliās est, et Caelia māterfamiliās est.  Valeria est fīlia, et Lūcius est fīlius.  Caeliola est fīlia.  Valeria soror est, et Caeliola soror est.  Lūcius frāter est.
Ferox canis est.  Medūsa quoque canis est.  Milphiō servus est, et Gallicus coquus est.  Casina ancilla est.  Valerius est dominus, et Caelia domina est.

De Personis: familia Valerii

This story was added to the Tres Columnae Project in November 2017 in honor of Latin Family members Scarlet, Enzio, and Hayden.

Tarquinia porca

This little story was written by Dr. Ann Martin in 2010, but it mysteriously disappeared when the Tres Columnae Project migrated from its old wiki platform a few years later. It was rediscovered and re-added to the current “TC” site in October 2017. 

De Personis: Familia Lollii, I

ecce mōns Vesuvius! mōns Vesuvius in Ītaliā stat. sub monte Vesuviō est urbs Herculāneum. in urbe Herculāneō est domus, ubi Valerius cum familiā habitat. nōnne Ferōx et Medūsa canēs cum familiā in domō Valeriī habitant? nōnne Rīdiculus mūs et familia quoque?

De Personis: Familia Lolliī, II

ecce īnsula, ubi Lollius cum familiā iam habitat! ecce familia Lolliī! Lollia, puella X annōs nāta, fīlia Lolliī et Macciae est. Cāius, puer octō annōs nātus, fīlius Lolliī et Macciae est. Quartus īnfāns nōn iam nātus est! proximō tamen annō Quartus īnfāns nascētur! hodiē Lollia soror Cāiī, Cāius frāter Lolliae est. proximō annō Quartus frāter Cāiī et Lolliae, Lollia soror Cāiī et Quartī, Cāius frāter Lolliae et Quartī erit. sine dubiō, Quartō infante nātō, Lollius et Maccia et Lollia et Cāius omnēs gaudēbunt et laetābuntur.

De Personis: Familia Lollii, III

post sacrificia Lollius cum familiā ad cēnāculum parvum et sordidum, Valerius cum familiā ad domum maximam et splendidam revenit. Valerius, quod vir dīves est, multōs servōs, multās ancillās, duōs canēs habet. nōnne Ferox et Medūsa canēs Valeriī sunt?

De Personis: Familia Caelii, I

ecce Mōns Vesuvius quam altus et quam splendidus!

in clīvō Montis Vesuviī sunt multī fundī et multae vīllae, ubi cīvēs maximae pecūniae cum familiīs habitant.

De Personis: Familia Caelii, II

ecce vīlla Caeliī, in clīvō montis Vesuviī sita, quam splendida et quam pulchra! prope vīllam est stabulum, ubi Sonipes equus et Maximus taurus et Fortūnāta bōs habitant. prope stabulum est gallīnārium, ubi Procāx gallus cum multīs gallīnīs habitat. prope stabulum et gallīnārium est hortus, ubi servī et ancillae bētās et carōtās et brassicās et bulbōs et multa holera colunt.

De Personis: Flavius Caeso et Iulius Felix

ecce domus Valeriī quam pulchra et commoda! domus Valeriī prope forum urbis Herculāneī stat.

De Personis: familia Favonii, I

prope domūs Iūliī Fēlīcis et Flaviī Caesōnis stat domus maxima et splendida, ubi ille Marcus Favōnius Āfer, vir maximae pecūniae, cum familiā habitat. Favōnius est marītus, et Iūlia, fīlia illīus Iūliī Fēlīcis, vīcīnī Valeriī et Flaviī Caesōnis, uxor est. Favōniō et Iūliae ūna fīlia, duō autem fīliī nunc iam vīvunt. ille Marcus Favōnius iūnior, fīlius maximus nātū, XIX annōs nātus, rēs familiae in urbe Karthagine Novā administrat. Sextus, novem annōs nātus, amīcus est Lūciī, fīliī Valeriī et Caeliae. et Favōnia, puella callida, octō annōs nāta, saepe cum frātre et Bromiā nūtrīce ad domum Valeriī contendit, cum Valeriā et Lūciō et Caeliolā et Ferōce et Medūsā lūsum.