Lectionis XXX Fabula Longa III

Valerius deōs precātur

30-3acum Valerius in ātriō, dīs mānibus precēs adhibēns, effigiem abavī manū tangēbat, Lūcius et Caeliola sollicitī subitō ātrium intrāvērunt, sōlācium patrī suō ferre temptātum. “pater, mī pater,” inquit Lūcius trīstis, “num lacrimās deōsque precāris, quod mātrem cārissimam memoriā tenēs?” Caelia enim, uxor Valeriī māterque Valeriae et Lūciī et Caeliae, morbō gravissimō afflicta, octō ante mēnsibus perierat. Valerius, valdē lacrimāns, ad sepulcrum cotīdiē prōcēdēbat, vīnum cibumque dīs Mānibus oblātum. et saepe, cum ad domum rediit, Valerius multās hōrās prō lārāriō stābat, dīs Mānibus et effigiēbus māiōrum precēs et vōta adhibēns. Lūcius et Caeliola igitur crēdēbant patrem flēre, quod mātrem cārissimam memoriā tenēbat.