Lectionis XXV Fabella Tertia

in viā prope mūrōs urbis Herculāneī stant multa sepulcra.  cīvēs enim Herculānēnsēs corpora mortuōrum cremāre, cinerēs in sepulcrīs pōnere solent.  cum diēs nātālēs mortuōrum adsunt, plūrimī cīvēs ad sepulcra contendere solent, vōta et sacrificia Dīs Mānibus oblātum.  “crās,” inquit Valerius, “ego quoque ad sepulcra māiōrum ambulābō, quod vōta precēsque Dīs Mānibus patris et matris offerre volō.  mē certē decēbit statuam īnfantis Casinae ibi pōnere, Dīs Mānibus īnfantis vōta et sacrificia offerre.  sīc enim īnfantem colere, īramque ā familiā meā āvertere poterō.”