Lectionis XVI Fabula Longa III

puerī ad forum prōgrediuntur

16-4a.luciusbuybookLūcius et Cāius avidī per viās urbis Mediolānī ad forum prōgrediuntur. “heus, mī Cāī!” exclāmat Lūcius laetus, “nōnne nōbīs festīnandum est? nam in forō sunt plūrimae tabernae, ubi rēs optimae vēneunt. in forō quoque sunt plūrimī librāriī, quī librōs antīquōs et rārōs vēndunt. hoc prō certō habeō: tibi librī cordī sunt. mihi placet librum tibi dōnō dare, quod diēs nātālis tuus iam adest.”

Cāius laetus cōnsentit. “ō mī amīce,” inquit, “quam benignus, quam līberālis es!”