Lectionis Primae Fabella Quarta

2-7

Valerius est cīvis Rōmānus, et Caelia est fēmina Rōmāna.

Lollius est cīvis Rōmānus, et Maccia est fēmina Rōmāna.

Lūcius est puer Rōmānus, et Cāius est puer Rōmānus.

Quārtus quoque est puer Rōmānus.

Valeria est puella Rōmāna, et Caeliola est puella Rōmāna.

Lollia quoque est puella Rōmāna.