De Vita Romana: Nomina Romanorum, III

ecce Cāius Caelius Caldus! Caelius quoque cīvis Rōmānus est.  Caelius quoque praenōmen et nōmen et cognōmen habet.  Cāius est praenōmen; Caelius est nōmen; Caldus est cognōmen. quis tamen est Caelius?