De Vita Romana: Nomina Romanorum, II

ecce Caelia Prīma, uxor Valeriī! Caelia quoque cīvis Rōmāna est. Caelia fēmina Rōmāna est. Caelia igitur vel ūnum nōmen vel duo nōmina habet.  Caelia est nōmen — quid tamen est Prīma? fortasse Prīma praenōmen, fortasse cognōmen est. Caelia sīc nōmen plēnum scrībit: Caelia Prīma Calda, Sextī Caeliī Caldī fīlia. vae! pater Caeliae iam mortuus est; nōmen tamen patrī Caeliae Sextus Caelius Caldus erat.