De Personis: Brutus buteo mustelam conspicatur

tertia diēī hōra adest.  in peristyliō domūs Flaviī Caesōnis sedet Sabīna mustēla.  Sabīna sēcum “vae, heu, quam fessa sum!” putat. “nōnne rēs horrendae his proximīs diēbus accidunt?  nōnne ista Medūsa canis mē dēcipit?  Medūsa enim ‘ō amīca mea,’ inquit, ‘nōs mūrem capere et ēsse possumus.’ rē vērā tamen Medūsa mē ipsum mordēre et ēsse cōnātur! rē vērā iste Rīdiculus mūs mē contemptum habet! et rē vērā iste Ferox canis, marītus et frāter Medūsae, mē pūnīre vult, quod iste mūs amīcus Ferōcis est. vae, heu! quid facere dēbeō? quid facere possum? ō dī omnēs, quaesō, mihi signum vel portentum mittite prō pietāte meā!”