Monthly Archives: February 2018

De Personis: familia Favonii, I

prope domūs Iūliī Fēlīcis et Flaviī Caesōnis stat domus maxima et splendida, ubi ille Marcus Favōnius Āfer, vir maximae pecūniae, cum familiā habitat. Favōnius est marītus, et Iūlia, fīlia illīus Iūliī Fēlīcis, vīcīnī Valeriī et Flaviī Caesōnis, uxor est. Favōniō et Iūliae ūna fīlia, duō autem fīliī nunc iam vīvunt. ille Marcus Favōnius iūnior, fīlius maximus nātū, XIX annōs nātus, rēs familiae in urbe Karthagine Novā administrat. Sextus, novem annōs nātus, amīcus est Lūciī, fīliī Valeriī et Caeliae. et Favōnia, puella callida, octō annōs nāta, saepe cum frātre et Bromiā nūtrīce ad domum Valeriī contendit, cum Valeriā et Lūciō et Caeliolā et Ferōce et Medūsā lūsum.

De Personis: familia Favonii, II

quis autem est ille Marcus Favōnius Āfer, et cūr Favōnīo cognōmen Āfer est? ēhem! nōnne Favōniō cognōmen Āfer est, quod ē provinciā Āfricā Prōconsulārī multōs ante annōs ad urbem Herculāneum cum patre et mātre migrāvit. in provinciā Āfricā Prōconsulārī sunt plūrimae urbēs pulchrae, plūrimī cīvēs dīvitēs, plūrima aedificia pulcherrima et maxima.

Lectionis IV Semis Fabella Prima

ecce urbs Herculāneum, sub monte Vesuviō situm! utrum nox est an diēs? sānē diēs est, quod sōl in caelō est. noctū enim lūna, nōn sōl, in caelō est.

Lectionis IV Semis Fabella Secunda

ecce horologium Rōmānum! cum prīmum sōl in caelō ascendit, cīvēs Rōmānī “prīma hōra diēī,” inquiunt, “nunc iam adest. prīmā hōrā clientēs ad domum patrōnī ambulant, quod hōra salūtātiōnis est.”

Lectionis IV Semis Fabella Tertia

ecce Titus Fabius Quintiliānus! Fabius, quod tria nōmina habet, sānē cīvis Rōmānus est. num Fabius vir dīves est? minimē! num Fabius vir pauper est? minimē! Fabius in conclāvibus commodīs, in īnsulā Valeriī sitīs, cum familiā habitat. Fabius cliēns Valeriī, Valerius patrōnus Fabiī est. Fabius lūdī magister est, et Valerius “mī Fabī,” inquit, “sine dubiō Lūcius fīlius meus, nunc iam octō annōs nātus est. sine dubiō mē decet, mē oportet Lūcium meum ad lūdum tuum mittere, quod ego patrōnus tuus, tū cliēns meus es. quot dēnāriōrum?”

Lectionis IV Semis Fabella Quarta

ecce Marcus Lollius Urbicus, amīcus et cliēns Valeriī! Lollius ōlim vir dīves, nunc iam vir pauper est. Lollius ōlim in domō magnā et splendidā, nunc iam in cēnāculō parvō et sordidō cum familiā habitat. Lollius, quod pauper est, cotīdiē māne ad domum patrōnī prōgreditur; Valerius, quod patrōnus benignus est, cotīdiē sportulam cibō et pecūniā plēnam Lolliō praebet. sīc enim Valerius et Lollius pietātem et dignitātem inter sē ostendunt.

Lectionis IV Semis Fabella Quinta

Lollius per viās urbis ad īnsulam Valeriī prōgreditur. Lollius īnsulam ingreditur et per scalās ad cēnāculum ascendit. “vae, heu, iste Fabius est lūdī magister avārus!” Lollius sēcum susurrat. “mē tamen sānē decet, mē oportet vīgnitī dēnāriōs ā Valeriō, patrōnō et amīcō meō, crās māne quaerere.”

Lectionis IV Semis Fabula Longa V

in conclāvibus, ubi Fabius cum familiā habitat, est cubiculum, in quō Titus, fīlius Fabiī et Flāvillae, dormīre solet. in cubiculō Titī est lectus et mēnsa. in cubiculō quoque est pēgma, in quō sunt plūrimī librī. Titō enim, fīliō Fabiī et Flavillae, librī cordī sunt. “quam mihi placent, quam mē dēlectant librī omnēs!” inquit Titus. “mihi tamen maximē cordī sunt librī quī rēs astronomicās continent! ecce liber De Somniō Scipiōnis, ab illō Marcō Tulliō Cicerōne scrīptus! ecce librī Dē Rērum Nātūrā, ab illō Titō Lucrētiō Cārō scrīptī! quam mihi placent, quam mē dēlectant librī omnēs Dē Rērum Nātūrā!”

Lectionis V Semis Fabella Prima

in Ītaliā, prope montem Vesuvium, est urbs Herculāneum.

Lectionis V Semis Fabula Longa IV

mediā nocte Cnaeus perterritus lacrimat et ululat. “vae, heu, heu, vae!” iterum et iterum exclāmat Cnaeus. Planesium nūtrīx “vae, heu!” sēcum susurrat. “num iste puer iterum somnium horrendum habet? ō dī! quid, sī iste puer somnia horrenda habēre solet, quod rēs paucīs ante diēbus gestās memoriā tenet? quid, sī iste puer patrī suō, dominō meō, illās rēs gestās commemorāre vult? quid, sī sēmitam et rīmam et togam sordidam et — ei mihi! — mē sub arbore dormientem commemorāre vult?”