Monthly Archives: January 2018

De Personis: Familia Caelii, II

ecce vīlla Caeliī, in clīvō montis Vesuviī sita, quam splendida et quam pulchra! prope vīllam est stabulum, ubi Sonipes equus et Maximus taurus et Fortūnāta bōs habitant. prope stabulum est gallīnārium, ubi Procāx gallus cum multīs gallīnīs habitat. prope stabulum et gallīnārium est hortus, ubi servī et ancillae bētās et carōtās et brassicās et bulbōs et multa holera colunt.

De Personis: Flavius Caeso et Iulius Felix

ecce domus Valeriī quam pulchra et commoda! domus Valeriī prope forum urbis Herculāneī stat.

Lectionis IV Semis Fabula Longa I

ecce orbis terrārum! in orbe terrārum est Ītalia, et in Ītaliā stat mōns Vesuvius. in monte Vesuviō est vīlla maxima et splendida, ubi Cāius Caelius Caldus, eques Rōmānus, cum uxōre Vipsāniā habitat.

Lectionis IV Semis Fabula Longa II

ecce urbs Herculāneum, sub monte Vesuviō sita! in urbe Herculāneō est Forum, ubi multa templa stant.  prope forum est domus splendida, ubi Valerius cum familiā habitat.  prope forum urbis Herculāneī stant multae domūs splendidae, in quibus habitant cīvēs dīvitēs. prope forum quoque stant multae īnsulae, in quibus cīvēs pauperēs habitant.

Lectionis IV Semis Fabula Longa III

ecce triclīnium splendidum, in domō Flaviī Caesōnis situm! Flavius Caesō ipse cum uxōre Ausōniā et fīliō Quīntō in triclīniō stat. “ecce!” inquit Caesō. “sōl in caelō ascendit, et prīma hōra diēī adest!”

Lectionis IV Semis Fabula Longa IV

in orbe terrārum est Imperium Rōmānum, et in Imperiō Rōmānō sunt multae prōvinciae. Ītalia tamen nōn est prōvincia! in Ītaliā, et in omnibus Imperiī Rōmānī prōvinciīs, sunt multae urbēs, in quibus habitant multī cīvēs Rōmānī, multī servī, multī lībertī, multī peregrīnī.