Monthly Archives: November 2017

De Vita Romana: Nomina Romanorum, II

ecce Caelia Prīma, uxor Valeriī! Caelia quoque cīvis Rōmāna est. Caelia fēmina Rōmāna est. Caelia igitur vel ūnum nōmen vel duo nōmina habet.  Caelia est nōmen — quid tamen est Prīma? fortasse Prīma praenōmen, fortasse cognōmen est. Caelia sīc nōmen plēnum scrībit: Caelia Prīma Calda, Sextī Caeliī Caldī fīlia. vae! pater Caeliae iam mortuus est; nōmen tamen patrī Caeliae Sextus Caelius Caldus erat.

De Vita Romana: Nomina Romanorum, III

ecce Cāius Caelius Caldus! Caelius quoque cīvis Rōmānus est.  Caelius quoque praenōmen et nōmen et cognōmen habet.  Cāius est praenōmen; Caelius est nōmen; Caldus est cognōmen. quis tamen est Caelius?

De Personis: familia Valerii

This story was added to the Tres Columnae Project in November 2017 in honor of Latin Family members Scarlet, Enzio, and Hayden.

De Personis: Familia Lollii, I

ecce mōns Vesuvius! mōns Vesuvius in Ītaliā stat. sub monte Vesuviō est urbs Herculāneum. in urbe Herculāneō est domus, ubi Valerius cum familiā habitat. nōnne Ferōx et Medūsa canēs cum familiā in domō Valeriī habitant? nōnne Rīdiculus mūs et familia quoque?

De Personis: Familia Lollia, II

ecce īnsula, ubi Lollius cum familiā iam habitat! ecce familia Lolliī! Lollia, puella X annōs nāta, fīlia Lolliī et Macciae est. Cāius, puer octō annōs nātus, fīlius Lolliī et Macciae est. Quartus īnfāns nōn iam nātus est! proximō tamen annō Quartus īnfāns nascētur! hodiē Lollia soror Cāiī, Cāius frāter Lolliae est. proximō annō Quartus frāter Cāiī et Lolliae, Lollia soror Cāiī et Quartī, Cāius frāter Lolliae et Quartī erit. sine dubiō, Quartō infante nātō, Lollius et Maccia et Lollia et Cāius omnēs gaudēbunt et laetābuntur.

De Personis: Familia Lollii, III

post sacrificia Lollius cum familiā ad cēnāculum parvum et sordidum, Valerius cum familiā ad domum maximam et splendidam revenit. Valerius, quod vir dīves est, multōs servōs, multās ancillās, duōs canēs habet. nōnne Ferox et Medūsa canēs Valeriī sunt?

Lectionis VI Fabella Adstructa I

This story was co-created by Latin Family members Abby L and August E in June 2017.

in somniīs Cnaeiī …