Monthly Archives: May 2017

De Personis: Demetria Bos

This story was inspired and requested by Latin Family member Scarlet and her stuffed cow Demeter in May 2017.

Lectionis Tertiae Semis Fabula Longa I

This story sequence, which explains why Cnaeus has the bad dreams in Lectiō Tertia, was developed in collaboration with a Latin Family member in May 2017.

Lectionis Tertiae Semis Fabula Longa II

Cnaeus anxius et sollicitus circumspectat.  Trux prope Cnaeum fidēlis et fortis manet.  Planesium tamen longē abest, quod sub arbore in mediō campō iam dormit.  Prīma quoque longē abest, quod in mediō campō cum Secundā lūdit. “vae, heu!” exclāmat Cnaeus perterritus.  “lutum sordidum in rīmā est!”

Lectionis Tertiae Semis Fabula Longa III

in silvā obscūrā, prope vīllam Caeliī, Cnaeus exanimātus in mediā sēmitā est.  Planesium “vae, heu, mī puer!” exclāmat.  “mī puer, mī Cnaee, surge! nōlī exanimātus in sēmitā iacēre!”  Prīma quoque “mī frāter stulte, surge! nōlī perīre!” exclāmat.  Secunda Cnaeum pulsat et, “surge nunc, mī frāter ignāve et īnsolēns! nōlī perīre! nōlī exanimātus in sēmitā iacēre!”

De Personis: Truculentus Lollium Adiuvat II

subitō tamen Fabius, lūdī magister, ē tablīnō Valeriī ēgreditur et, “ō, mī amīce Lollī, quaesō, tē amābō, ignōsce mihi,” susurrat. “sine dubiō ego Cāium, fīlium tuum, in ludō meō accipere valdē volō, et Valerius, patrōnus noster, mihi pecūniam praebet, quod benignus et līberālis est. et salvē, mī Truculente, optime servōrum Valeriī!  quaesō, tē amābō, ignōsce mihi, quod ego fessus tē nōn salūtō. nōnne ego domum revenīre et dormīre dēbeō, quod fessus sum?” et Fabius ē domō Valeriī ēgreditur. Fabius domum revenit et obdormit quod fessissimus est.

Lectionis V Semis Fabula Longa III

epistula antiquissima

Caelius cum Vipsāniā in tablīnō vīllae duās hōrās colloquitur.  intereā, Planesium cum Prīmā et Secundā ē vīllā ēgreditur.  Planesium in campō vīllae sub arbore sedet.  Prīma cum Secundā et Truce cane in campō prope arborem lūdit.  Nestōr Cnaeum vocat “ecce, mī puer,” inquit.  Nestōr Cnaeum per vīllam ad culīnam dūcit.