Monthly Archives: January 2017

Caius Caelius iunior: Fabula Longa I

hodiē, in clīvō montis Vesuviī, stat vīlla maxima et splendida.  Caelius cum uxōre Vipsāniā in vīllā maximā et splendidā habitat.  Prīma, fīlia Caeliī et Vipsāniae, quoque in vīllā habitat.  Prīma puella XI annōs nāta est.  Secunda, fīlia Caeliī et et Vipsāniae, quoque in vīllā habitat.  Secunda puella X annōs nāta est.  Cnaeus, fīlius Caeliī et Vipsāniae, puer VIII annōs nātus, quoque in vīllā cum parentibus et sorōribus habitat.

Caius Caelius iunior: Fabula Longa II

cīvēs benignī, postquam Cāium Caelium Caldum cum servīs in mediā viā exanimātum iacentem conspexērunt, “vae! heu!” exclāmābant. “ō Apollō, ō Mercūrī, ō dī omnēs, quaesō, nē hic iuvenis pereat!” servus Cāiī quoque vōta precēsque dīs omnibus offerēbat.  tum cīvēs servīs suīs mandāta dedērunt.  servī cīvium Cāium et servōs eius tollēbant et ad urbem Neāpolim summā cum cūrā ferēbant.  multī lacrimābant, multī dīs precēs offerēbant. maximus clāmor oriēbātur!

Mures et Liberi Amici: Fabula Longa I

tertia diēī hōra adest.  in domō Valeriī, culīna vacua est, quod Gallicus coquus cibum in urbe Herculāneō nunc emit.  triclīnium quoque vacuum est, quod hōrā tertiā nēmō in triclīniō cibum ēst.  Lūcius, fīlius Valeriī et Caeliae, cum Odysseō paedagōgō in lūdō Fabiī versūs recitat.  Valeria, fīlia Valeriī et Caeliae, in ātriō domūs librum legit.  Caeliola, fīlia Valeriī et Caeliae, in peristyliō domūs cum Ferōce et Medūsā canibus lūdit.  Caeliola pīlam iactat, et Ferox pīlam persequitur.  tum Ferox pīlam Caeliolae reddit, et Caeliola pīlam iterum iactat, et Medūsa pīlam persequitur.  Casina ancilla in cubiculō labōrat, et Milphiō servus in tablīnō Valeriī labōrat.

Mures et Liberi Amici: Fabula Longa II

proximō diē, paulō ante tertiam hōram, Rapida mūs iterum ē cavō exīre vult.  “fortasse illam puellam hūmānam iterum vidēre possum!” sēcum putat Rapida. Rīdiculus mūs, pater Rapidae, iterum in mediō cavō fessus dormit.  Impigra mūs, māter Rapidae, quoque in mediō cavō fessa dormit.  “ubi est ille Rapidus, frāter meus?” sēcum susurrat Rapida.  “nōnne Rapidus quoque in mediō cavō dormīre dēbet, quod tertia diēī hōra iam adest?  Rapidus tamen in cavō nōn dormit! ubi terrārum est frāter meus?”

Lectionis IV Fabella Quinta

This story was added to the Tres Columnae Project in January 2017 after many, many questions from subscribers about how and why Medusa the dog can quote and understand Latin poetry.