Monthly Archives: December 2016

De Personis: dies Saturnalium

in urbe Herculāneō, mēnsis December adest.  mediō mēnse Decembrī, omnēs cīvēs Rōmānī diēs Saturnālium celebrant.  prīmā diēī hōrā, Valerius cum Caeliā et Valeriā et Lūciō et Caeliolā et Milphiōne et Casinā et Gallicō ad templum Saturnī prōcēdit.  Lollius quoque cum Macciā et Lolliā et Cāiō ad templum Saturnī prōcēdit.  Caelius quoque cum familiā ē vīllā exit et dē monte Vesuviō dēscendit.  Caelius cum Vipsāniā et Prīmā et Secundā et Cnaeō ad templum Saturnī prōcēdit.

De Personis: Dies Saturnalium, Pars Secunda

This story was co-created by the “Introduction to Latin Section 2” branch of the GHF Latin Family on December 12, 2016.

De Personis: Valerius et Caelius pueri

hodiē L. Valerius Capitō paterfamiliās est.  Valerius cum familiā in domō splendidā prope Forum urbis Herculāneī habitat.  Caelia, uxor Valeriī, fēmina pulchra et benigna, in domō cum Valeriō habitat.  Caeliae et Valeriō trēs sunt līberī.  Valeria, fīlia Valeriī et Caeliae, puella XIII annōs nāta est.  Lūcius, fīlius Valeriī et Caeliae, puer VIII annōs nātus est.  Caeliola, fīlia Valeriī et Caeliae, puella VI annōs nāta est.  Valeria et Lūcius et Caeliola cum parentibus et servīs in domō habitant.  Odysseus paedagōgus Lūcium ad lūdī magistrum dūcere solet.

Lectionis IV Fabella Adstructa

This story was co-created by various members of the GHF Latin Family in Summer and Fall 2016, with special acknowledgements to Megan C.