Monthly Archives: September 2016

Lectionis XIII Semis Fabella Prima

orbisterrarum
ecce orbis terrārum! omnēs hominēs et animālia in orbe terrārum habitant.
in orbe terrārum est Ītalia.
in Ītaliā est mōns Vesuvius.

Lectionis XIII Semis Fabella Secunda

villawithcaeliuspaintecce vīlla Caeliī!

Caelius ipse prō vīllā stat. Vipsānia tamen, uxor Caeliī, prō vīllā nōn stat.  Vipsānia in vīllā sedet.

Prīma, fīlia Caeliī et Vipsāniae, in campō cum frātre et sorōre iam lūdit. Planēsium nūtrīx iam in campō sub arbore sedet.

Caelius in vīllā cum Vipsāniā uxōre habitat. Prīma et Secunda et Cnaeus cum patre et mātre in vīllā habitant. Planēsium cum multīs servīs et ancillīs in vīllā Caeliī habitat.

Lectionis XIII Semis Fabula Longa I

fortasse Caelius ēducātōrem quaerere dēbet

cnaeusatriumproximā nocte Cnaeus perterritus per tōtam vīllam cucurrit, quod somnium horrendum habuit.  hodiē māne, secundā diēī hōrā, Cnaeus fessus in lectō dormit.

Prīma tamen et Secunda cum Truce cane in ātriō vīllae lūdunt.  Prīma et Secunda rīdent.  Trux laetus lātrat.  Planēsium nūtrīx fessa in ātriō vīllae sedet.

Cnaeus clāmōrem audit et īrātus ē lectō surgit.  “tacē, Trux! nōlī lātrāre!” exclāmat Cnaeus īrātus.  “tacē, Prīma! tacē, Secunda!  nōlīte rīdēre! nōlīte clāmāre! vae, heu! heu, vae!” Cnaeus fessus et īrātus in mediō ātriō lacrimat!