Monthly Archives: June 2016

Valerius villam maritimam visitat

proximō annō post clādem horrendam, quae plūrimōs hominēs in urbe Herculāneō et Pompēiīs et Stabiīs necāvit, L. Valerius Capitō cum fīliō suō, Lūciō nōmine, et fīliā Caeliolā apud illum Quartum Vipsānium Agrippam in urbe Mediolānō paucōs mēnsēs iam manēbat.  “necesse tamen est mihi,” inquit Valerius, “ē vīllā tuā exīre, mī Vipsānī.  necesse est tibi et Valeriae et fīliīs carissimīs vestrīs vale dīcere.  mēnsis enim Iunius adest, et mē oportet ad vīllam maritīmam Valeriōrum, in īnsulam Caprēīs sitam, mēnse Iuliō prōcēdere.”

Valerius somnium horrendum habet

tribus annīs ante clādem Vesuviānam, accēpit Valerius epistulam, quam scrīptam ille Quartus Favōnius, sculptor perītissimus, servō fidēlī mandāverat.  “mī domine,” inquit Favōnius, “illam statuam parvam et pulchram tibi iam perfēcī, quod cliēns fidēlis et sculptor optimus sum.  tē igitur decet officīnam meam crās māne vīsitāre, ut decem dēnāriōs mihi prō statuā reddās.”