Monthly Archives: April 2016

De Personis: casus Casinae

Casina, iam ancilla Valeriī, in servitūte haud nāta est.  Casina rē vērā in cēnāculō parvō, in urbe Pompēiīs sitō, nāta est.  pater fullō et cīvis Rōmānus erat, nōmine Lūcius Antōnius; māter, Arennia Quarta nōmine, dolōre capitis perierat.  pater multās hōrās in fullōnicā suā labōrāre solēbat, quod fullōnēs decet vestīmenta cīvium pūra et candida reddere.

De Personis: familiae nostrae

annō Urbis conditae DCCCXXIII, secundō Dīvī Vespāsiānī principātūs annō (quem nōs hodiē annum salūtis LXXI appellāmus), in urbe Herculāneō, prope clīvum Montis Vesuviī, habitābant plūrimī cīvēs Rōmānī, plūrimī lībertī, plūrimī servī, nōnnūllī peregrīnī.  inter cīvēs erat ille Lūcius Valerius Capitō, eques Rōmānus, quī cum familiā in domō splendidā, prope forum urbis sitā, habitābat.  Valeriō erat uxor, Caelia nōmine, fēmina pulchra et benigna, familiā nōtissimā nāta.  Valeriō et Caeliae trēs erant līberī: Valeria Prīma, XII annōs nāta; Lūcius, puer VIII annōrum; et Valeria Secunda Caeliola, puella VI annōrum.  multī servī in domō Valeriī labōrābant, inter quōs erant Milphiō ātriēnsis, Gallicus coquus, Casina ancilla.  Ferox et Medūsa canēs quoque in domō Valeriī habitābat. in cavō parvō, prope triclīnium domūs Valeriī, habitābat ille Rīdiculus mūs cum familiā suā.  decem ante annōs ille Marcus Valerius Capitō, frāter L. Valeriī, subitō et inopīnātus perierat, ā furibus latrōnibusque in viīs urbis oppugnātus.

cūr tamen istī fūrēs et latrōnēs illum Marcum Valerium oppugnāvērunt?  cūr Marcus Valerius urbem Mediolānum vīsitābat?  et cūr ille Rīdiculus mūs amīcus et cliēns Ferōcis canis est?

De Personis: pietas Valerii

in urbe Herculāneō habitābat Mānius Fulvius Celer, vir benignus et pius, quī popīnam parvam prope Forum urbis tenēbat.  Fulvius cum uxōre suā, Quinctiā nōmine, in īnsulā Valeriī cēnāculum tenēbat.  popīna Fulviī, ubi Quinctia cotīdiē cibum optimum, ā marītō suō parātum, cīvibus Herculānēnsibus vēndēbat, quoque in īnsulā Valeriī erat.  Valerium, patrōnum Fulviī et Quinctiae, haud oportēbat sportulās familiae Fulvia offerre, quod Fulvius haudquāquam pauper erat.  Fulvium tamen, quod cliēns Valeriī erat, decēbat patrōnum suum cotīdiē vīsitāre; Fulvium quoque decēbat clientibus Valeriī cibum et vīnum pretiō aequō praebēre.  “sine dubiō,” inquit Fulvius, “patrōnum nostrum decet cotīdiē prīmā hōrā salūtārī, quod ille Valerius nōbīs summum benignitātis semper ostendit.”