Monthly Archives: February 2016

Lectionis XXI Fabella Prima

proximō nocte post somnia horrenda Casinae, Valerius ipse ātrium domūs intrat, vōta precēsque Dīs Mānibus oblātum. imāginēs enim et effigiēs Valeriōrum iam mortuōrum, ut mōs est, in mūrō prope larārium pendent.  Valerius igitur imāginibus māiōrum suōrum appropinquat, vōta precēsque Dīs Mānibus oblātum et auxilium Māiōrum rogātum.

Lectionis XXI Fabella Secunda

secundā diēī hōrā Valerius cum uxōre Caeliā in tablīnō domūs colloquitur. Valerius tandem somnium, in quō imāgō infantis cum Dīs Mānibus Valeriōrum appāruit, uxōrī nārrat; nihil tamen dē somniīs horrendīs dīcit, quod paterfamiliās pius est.

Lectionis XXI Fabella Tertia

Nestōr, lībertus fidēlis, in tablīnō Caeliī epistulam scrībit.  Caelius, ōlim dominus, iam patrōnus Nestōris, haec verba dictat:
“Caius Caelius Caldus Claudiō Pulchrō suō salūtem.  mī Claudī, paucīs post diēbus ad Urbem ipsam iter facere in animō habeō, quod necesse est mihi auxilium frātrī uxōris meae praebēre.  nōnne illum Lūcium Valerium Capitōnem, Marcī fīlium, memōriā tenēs?  Valerius enim iter Rōmam in animō habet, quod ūnā ex fēminīs valdē aegrōtat.  nōnne medicōs perītissimōs inter clientēs tuōs numerās?  nōnne sacerdōtēs Bonae Deae inter amīcōs et hospitēs?  et nōnne mercātōrēs inter clientēs, quī ōleum et ūvās et frūmentum ex agrīs meīs emere semper volunt?”
Nestōr tabulās epistulae dominō trādit.  Caelius epistulam tacitā vōce perlegit.  tum Caelius, “bene factum, mī Nestōr!” exclāmat.  “tē igitur decet epistulam — et equum celerem — quam celerrimē servō fidēlī mandāre!”