Monthly Archives: December 2015

De Personis: Vipsanius votum solvit

hodiē māne nūntius per viās urbis Mediolānī prōgreditur, lūdōs optimōs nūntiātum.  “tribus post diēbus ille Quartus Vipsānius Agrippa senior, senātor Rōmānus maximae dignitātis, lūdōs optimōs in Circō nostrō ēdet!  quīnque aurīgae Rubrī, quīnque Albī in Circō certābunt!  nōnne victor lībertātem accipiet?  nōnne ille Quartus Vipsānius Agrippa iūnior, fīlius Senātōris, ipse victōrī mīlle dēnāriōrum dabit?  venīte, venīte ad Circum!  venīte, venīte, lūdōs optimōs spectātum!”

quibus verbīs audītīs, cīvēs Mediolānēnsēs vehementer plaudēbant et exclāmābant.  “utinam hodiē aurīgae certārent!  utinam Vipsānius nōbīs quoque dēnāriōs trādat!”