Monthly Archives: October 2015

De Personis: patres carmina nuptialia quaerunt

prope forum urbis Herculāneī, prope templa deōrum Rōmānōrum, est taberna ubi ille Marcus Fulvius Aquila, mercātor Herculānēnsis, librōs scrīptōrum nōtissimōrum cīvibus vēndit.  in tabernā Fulviī labōrant decem servī, quī librōs dīligenter transcrībunt.  ūnus ē servīs, Britannicus nōmine, librōs transcriptōs dīligenter inspicere solet.  “haud enim nōs decet,” inquit Fulvius, “cīvibus Herculānēnsibus librōs pessimē transcriptōs vēndere.  nōs autem certē decet librōs optimē transcriptōs amīcīs et hospitibus meīs vēndere.”  Fulvius igitur ipse cum uxōre et fīliō librōs vēndit, pecūniam cīvium accipit, servōs dīligentēs laudat, servōs ignāvōs castīgat et pūnit.

De Personis: Issa Pupa Est Viva

This is “The Story You Must Tell” created by GHF Latin Family member Maegan F. in August 2015 and very lightly edited for publication.