Monthly Archives: August 2015

Bridge Story 3/4

quattuor post annōs, Lūcius Valerius Capitō in domō suā cum familiā suā iam habitat. Valeriō iam est uxor pulchra et benigna, Caelia nōmine. Valeriō et Caeliae iam sunt trēs līberī: Valeria, paene XIV annōs nāta, Lūcius, puer XII annōrum, et Caeliola, puella X annōs nāta.

Bridge Story 1

2-1ōlim, multōs ante annōs …

Bridge Story 2

quattuor post annōs, Lūcius Valerius Capitō in domō suā cum familiā suā habitābat. Valeriō erat uxor pulchra et benigna, Caelia nōmine. Valeriō et Caeliae erant trēs līberī: Valeria, iam paene XIV annōs nāta, Lūcius, puer XII annōrum, et Caeliola, puella X annōs nāta.

Bridge Story 3

milphiopaintin domō Valeriī labōrābant plūrimī servī, quī domum purgāre vel rēs dominō suō administrāre solēbant. inter servōs Valeriī erat Milphiō, quī epistulās dominō suō scrībere solēbat. Milphiō, verna in domō Vipsāniōrum in urbe Mediolānō nātus, cum Vipsāniā, uxōre Caeliī, ad urbem Herculāneum sēdecim ante annōs vēnerat. tum, quattuor post annōs, cum Valerius Caeliam, sorōrem Caeliī, in matrimōnium duxerat, Caelius Milphiōnem Valeriō dōnō nātālī dederat. Milphiō igitur in domō Valeriī duodecim iam annōs fidēliter serviēbat.

De Personis: Fortunata et Maxima

in fundō familiae Caeliae stat fundum magnum, ubi Fortūnāta bōs cum Maximō taurō et tōtō pecore nunc iam habitat. Īō, fīlia Fortūnātae et Maximī, quoque in stabulō nunc iam habitat.

ōlim tamen, ante Īōnem nātam, Īō sōla in stabulō habitābat. Maximus enim taurus, iam marītus Fortūnātae, ōlim in fundō illīus TItī Iuliī, agricolae ingeniī pessimī, habitābat. heu Maximō miserrimō! Titus enim Maximō cibum rārissimē dedit, taurum miserrimum saepe castīgābat, nōnnumquam verberābat. Maximus igitur ad agrōs meliōrēs effugere saepe cōnābātur. heu tamen Maximō!

Titus enim Maximum semper persequēbātur et ad fundum suum redūcēbat. Titus tamen Maximum, ad fundum reductum, pūnīrehaud volēbat. “tē haud castīgō, haud verberō, taure stultissime, quod mē haud oportet cibum tibi praebēre!”

Maximus tamen callidus cotīdiē ē fundō Titī pessimī ēlābī poterat, cotīdiē agrōs viridēs optimōsque invenīre poterat. “cūr iste taurus stultissimus nōn perit?” cotīdiē rogat Titus pessimus. “haud tamen mihi cūrae est!” sēcum susurrat Titus pessimus.

quōdam igitur diē, Maximus, ē fundō Titī pessimī ēlāpsus, forte ad fundum familiae Caeliae prōcessit. “nōnne optimus hic fundus, optimī hī agrī?” sēcum putat Maximus gaudēns. “ad istum fundum Titī pessimī numquam reveniam! semper in hōc fundō, in hīs agrīs manēbō! semper hās herbās optimās ēsse volō!”

tum Maximus laetus per agrōs vīllae famliiae Caeliae prōcēdēbat, laetus herbās cōnsūmēbat. Fortūnāta quoque per fundum prōcēdēbat. “salvē!” inquit Fortūnāta. “quis es et quālis?” et Maximus “salvē,” respondet, “nōnne Maximus sum, ōlim taurus istīus Titī pessimī, nunc sōlus et fugiēns.”

Caelius laetissimus Maximum in familiam suam accēpit, laetissimus pecūniam dēbitam ad istum Titum mīsit. et nōnnūllīs post mēnsibus, paucīs diēbus ante Īōnem bovem nātam, nōnne Cnaeus, octō annōs nātus, in lectō suō dormiēns, somnium horrendum dē Fortūnātā habēbat?

De Personis: Flavius Caeso et Octavia

in domō maximā, ubi Flavius Caesō cum familiā suā habitat, labōrant plūrimī servī, plūrimae ancillae. inter ancillās Caesōnis est Octāvia, XXI annōs nāta, quae Caesōnī et Ausōniae VI annōs iam servit. “utrum lībera nāta es annōn, Octāvia mea?” saepe rogant cēterī servī. Octāvia tamen, “nesciō” semper respondet.

Iter Sicilianum: Fabula Longa IV

Cnaeus perterritus oculōs ad undās Maris Internī vertēbat. “vae, heu!” exclāmābat Cnaeus. squatina enim per undās Maris nātābat.

“vae, heu, squātinae mē terrent! vae, heu!” Cnaeus exclāmābat. Caelius igitur, quamquam squātinās maximē timēbat, in flūmen sē iēcit et ad Cnaeum celeriter nātābat. “tē servāre volō, et servāre possum, mī fīlī,” exclāmāvit Caelius.