Monthly Archives: July 2015

De Personis: Flavius Caeso et Persicus

in urbe Herculāneō est domus maxima et splendida, ubi ille Titus Flavius Caesō cum familiā suā habitat.

inter servōs Caesōnis est Persicus, servus XXI annōs nātus, paedagōgus Quīntī Flaviī.

Quintus Flavius, puer VIII annōs nātus, fīlius T. Flaviī Caesōnis et uxōris Ausōniae est.

Iter Sicilianum: Fabula Longa I

prope Ītaliam, in mediō Marī Internō, est īnsula Sicilia. in Siciliā, prope Montem Aetnam, est urbs Syracūsae. hodiē māne Caelius cum tōtā familiā ē vīllā ēgreditur, iter ad īnsulam Siciliam factum. “sine dubiō,” inquit Caelius, “nōs decet ruīnās Graecās antīquissimās in īnsulā Siciliā visitāre.” “sine dubiō,” inquit Vipsānia, “nōs decet multās rēs pretiōsās et antīquissimās in īnsulā Siciliā emere.” “sine dubiō,” inquiunt Prīma et Secunda, “nōs decet Cnaeum vītāre, quod Cnaeus aegrōtāre in navibus solet.” “vae, heu!” exclāmat Cnaeus īrātissimus. “māter, pater! Prīma et Secunda mē dērīdent. num ego aegrōtāre in navibus soleō?” Caelius et Vipsānia rīdent, sed nihil respondent. paucīs post hōrīs, tōta familia Caelia ad urbem Neāpolim advenit.. in portū urbis Neāpolis tōta familia Caelia nāvem conscendit. tum nāvis ē portū discēdit et per undās Maris Internī prōcēdere incipit. “tertiā post diē,” inquit magister nāvis, “ad īnsulam Siciliam perveniēmus.” “vae, heu!” susurrat Cnaeus, “num trēs diēs? ego enim haud valeō ….” Cnaeus ad dextram nāvis currit et “heu! heu! vae stomachō meō!” exclāmat.

Iter Sicilianum: Fabula Longa II

duōbus post diēs, familia Caelia fessa et perterrita tandem ad ōrās īnsulae Siciliae revenit. Mōns enim Aetna iterum iterumque

duōs continuōs diēs ērumpēbat, et necesse erat nāvī parvae, quae familiam Caeliam ad salūtem ferēbat, perīcula ruīnāsque ēvītāre. duōs igitur continuōs diēs nāvis in Marī Internō manēbat.

Caelius cum tōtā familiā suā nāvem parvam hōrā quartā diēī conscenderat. hōrā quīntā Cnaeus “vae, heu, nōnne valdē ēsuriō?” exclāmāre coepit. “pater, mī pater,quaesō, dā mihi cibum, quod valdē ēsuriō!” Caelius tamen attonitus, “mī fīlī,” respondit, “vae tibi! cibum tibi praebēre haud possum, quod in mediīs undīs sumus! praetereā, tē haud decet cibum in nāve consūmere? nōnne memoriā tenēs verba et facta tua? nōnne continuō cibum ēvomēbās, cum cibum in nāve consūmere temptābās?”

Cnaeus tamen iterum iterumque patrī persuādēre cōnābātur; Caelius iterum iterumque resistēbat. subitō tamen rēs mīrābilis accidit: palumbus, per āera volāns, navī appropinquāvit. in nāve erat cumulus botulōrum! palumbus, per āera volāns, forte cumulum botulōrum strāvit, et plūrimī botulī per navem volābant.

Cnaeus laetissimus “ecce botulī optimī!” exclāmāvit. Cnaeus trēs botulōs sumpsit et ad ōs sustulit.

pater tamen, “tē haudquāquam decet, mī fīlī! nōlī consumere! nōlī ēvomere!” Caelius īrātus omnēs boltulōs sustulit et in aquās Maris Internī magnā vī coniēcit.

Cnaeus īrātus lacrimāre coepit; pater tamen nihil respondit.

intereā palumbus, quī exanimātus in nāve iacēbat, sē recipere incipiēbat. hōrā sextā palumbus per navem volāre iterum coepit. heu tamen familiae Caeliae! palumbus enim, per nāvem volāns, cuppam botulīs plēnam invēnit. palumbus pinnīs suīs cuppam strāvit. cuppa per nāvem volvēbātur … ad Vipsāniam ipsam. cuppa Vipsāniam supplantāvit. “vae, heu!” exclāmāvit Vipsānia trīstis et perterrita.

Iter Sicilianum: Fabula Longa III

proximō igitur diē, prīmā diēī hōrā, tōta familia Caelia ē nāve ēgreditur. “nōnne Fortūna nōbīs favet?” exclāmat Caelius. “quattuordecim enim diēs ōtiōsī in hāc insulā manēre poterimus! multās rēs nōtissimās vidēre poterimus!” Cnaeus tamen tacitā vōce “multās rēs stultissimās” sēcum susurrat.

quibus verbīs haud audītīs, Caelius, “sine dubiō,” exclāmat, “nōs decet ad alterum īnsulae lītus contendere, ubi multās ruīnās antīquissimās et nōtissimās vidēre poterimus.” et paucīs post horīs, familia Caelia ad illās ruīnās pervenit.

Lectionis XXII Semis Fabula Longa I

This story was created by GHF Summer Story Creation Camp participant Kai L. in July 2015.

Lectionis XIX Semis Fabula Longa I

This story, like Lectiōnis III Fabella Quarta, was added to the Tres Columnae Project by GHF Latin Story Creation Camp participants in July 2015.

Lectionis XIX Semis Fabula Longa II

prope Forum urbis Herculāneī stat īnsula, ubi Lollius cum familiā suā, Quinctius cum familiā suā habitat.

Valerius, patrōnus Lolliī et Quinctiī, īnsulam cum aliīs īnsulīs et domibus in urbe tenet.

sub hāc īnsulā, in terrā, est cēnāculum parvum, ubi Andicius cīmex cum familiā suā haibitat.

(rē vērā locus, in quō cimicēs habitant, haudquāquam est cēnāculum. cimicēs tamen, sīcut Rīdiculus mūs, “vae! heu! domus nostra, in quā habitāmus, haudquāquam est cavus!” exclāmāre solent.)

Lectionis Tertiae Fabella Quarta

This story was added to the Tres Columnae Sequence by Latin Family members Kai L. and Kabir K., who participated in “GHF Latin Story Creation Camp” in the summer of 2015.